라틴어 문장 검색

Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
들나귀도 벌거벗은 언덕 위에 서서 승냥이처럼 숨을 헐떡이는데 눈동자에 힘이 하나도 없다. 풀이 없는 탓이다. (불가타 성경, 예레미야서, 14장6)
propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant in eo.
폐허가 되어 여우들이 나돌아 다니는 시온 산 때문입니다. (불가타 성경, 애가, 5장18)
Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt.
이스라엘아, 너희 예언자들은 폐허 속의 여우와 같다. (불가타 성경, 에제키엘서, 13장4)
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
사람들에게서 쫓겨나시어 마음이 짐승처럼 되셨고, 들나귀들과 함께 사시면서 소처럼 풀을 드셨으며, 몸은 하늘에서 내리는 이슬에 젖으셨습니다. 그러다가 마침내 가장 높으신 하느님께서 인간들의 나라를 다스리시고, 당신께서 원하시는 이를 그 나라 위에 세우신다는 것을 깨달으셨습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장21)
Et dicit ei Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".
그러자 예수님께서 그에게 말씀하셨다. “여우들도 굴이 있고 하늘의 새들도 보금자리가 있지만, 사람의 아들은 머리를 기댈 곳조차 없다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 8장20)
Et ait illi Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".
그러자 예수님께서 그에게 말씀하셨다. “여우들도 굴이 있고 하늘의 새들도 보금자리가 있지만, 사람의 아들은 머리를 기댈 곳조차 없다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 9장58)
Et ait illis: " Ite, dicite vulpi illi: "Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
그러자 예수님께서 그들에게 이르셨다. “가서 그 여우에게 이렇게 전하여라. ‘보라, 오늘과 내일은 내가 마귀들을 쫓아내며 병을 고쳐 주고, 사흘째 되는 날에는 내 일을 마친다. (불가타 성경, 루카 복음서, 13장32)
At ille stultus, dum vult vocem ostendere, Emisit lato ore caseum, quem celeriter Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
하지만 어리석은 그 까마귀는, 자신의 목소리를 자랑하고싶어서, 입을 넓게 벌려 치즈를 떨어뜨렸고, 교활한 여우는 재빠르게 탐욕스러운 이빨로 그것을 낚아챘다. (파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.6)
Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:159)
[0428C] Dehinc quadam die, dum plurimorum principum strues, et machinae muro Nicaeae applicarentur, et quaedam non in vanum, quaedam frustra laborarent, Henricus de Ascha et Hartmanus comes, unus de majoribus Alemanniae, vulpem ex proprio sumptu quercinis trabibus composuerunt, cujus in gyro tutos intexuerunt parietes, ut gravissimos Turcorum sufferret ictus armorum, omniumque jaculorum genera, ac sic in ea manentes, tuti et illaesi urbem fortiter impugnando perforarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:1)
Et fac utdixit Oratius, Numquam te fallant animi sub vulpe latentes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:8)
IV. Exemplum De mulo et vulpe.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 54:1)
Mulum noviternatum vulpis in pascuis invenit atque admirans ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:15)
Cui vulpis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:18)
Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION